- RENES
- RENESHebr. Gap desc: Hebrew a libidine, cuius in renibus sedes, item Gap desc: Hebrew ab adipe, quô illiti sunt ac obducti: quem eorum adipem ἐπινεφρίδιον appellat HOmerus, Il. φ. v. 204. rationes autem eius varias reddit Philosphus de pargibus Animal. l. 3. c. 9. Uti vero omnium viscerum renes pinguissimi, ita omnium animalium maxime in ovibus pinguedo exuberat. Unde renes inter partes sacrificiorum fuêre, quas sibi Deus olim in Altari adolendas delegit; inprimis arietum, adipem enim renumarietum commendari legimus Esai. c. 34. v. 6. Sed et Meruanum Aegypti Pro-Regem, sub Imperio Saffahi Chaliphae XXII. tostis ovium renibus tantopere delectatum, ut quotiescumque in manus eius incidisset ovis, continere se non potuerit, quin manum suam, tunicae manicâ involutam, in ovis ventrem insereret, renesque acciperet ac comederet, Elmacinus tradit Histor. Sarcen. l. 2. c. 2. et 8. apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ubi plura hanc in rem. Vide quoque supra Merwan. nec omittendum, quod se esse τὸν ἐρευνῶντα νεφροὺς καὶ καρδίας, scrutatorem renum ac cordium, Dominus noster ait Apocal. c. 2. v. 23. Vide supra quoque voce Aglibolus, inter alia, voce Rebrachiatorium. De cingulo renum alibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.